Gaberbocchus
by Hassard Dodgson
Hora aderat briligi. Nunc et Slythreia Tova
Plurima gyrabant gymbolitare vabo ;
Et Borogovorum mimzebant undique formae,
Momiferique omnes exgrabuere Rathi.
"Cave, Gaberbocchum moneo tibi, nate cavendum
(Unguibus ille rapit. Dentibus ille necat.)
Et fuge Jubbubbum, quo non infestior ales,
Et Bandersnatcham, quae fremit usque, cave."
Ille autem gladium vorpalem cepit, et hostem
Manxonium longa sedulitate petit;
Turn sub tumtummi requiescens arboris umbra
Stabat tranquillus, multa animo meditans.
Dum requiescebat meditans uffishia, monstrum
Praesens ecce ! oculis cui fera flamma micat,
Ipse Gaberbocchus dumeta per horrida sifflans
Ibat, et horrendum burbuliabat iens !
Ter, quater, atque iterum cito vorpalissimus ensis
Snicsnaccans penitus viscera dissecuit.
Exanimum corpus linquens caput abstulit heros
Quocum galumphat multa, domumque redit.
" Tune Gaberbocchum potuisti, nate, necare ?
Bemiscens puer ! ad brachia nostra veni.
Oh! frabiusce dies ! iterumque caloque calaque
Laetus eo" ut chortlet chortla superba senex.
Hora aderat briligi. Nunc et Slythseia Tova
Plurima gyrabant gymbolitare vabo ;
Et Borogovorum mimzebant undique formae,
Momiferique omnes exgrabuere Rathi.
A Latinate rendering of a more famous Anglo-nonsense poem, by the uncle of the man who wrote the latter.